STATICE

STATICE
STATICE
Graece Στατικὴ, alias Ἰσοῤῥοπικὴ aut Κενσροβαρικὴ, Latine Ponderum doctrina, vel aequiponderantium, vel de ponderis centro, scientia est, ponderum momenta exponens: atque ab hac omnia, vel pene omnia, dependent, quae Mechanice tradit, unde sunt Eruditi, qui pro Mechanice Staticen non male poni dicant. Pappus l. 8. fol. 306. Centrum gravitatis uniuscuiusque corporis est principium et elementum tractationis de centro gravium; ex quo et reliquae Mechanicae partes dependent. Quod vere dici, liquebit consideranti Archimedis Ἰσοῤῥοπικῶν libros; vel Heronis doctrinam, de quinque onera movendi facultatibus simplicibus ac compositis ex iis: de quibus etiam est illud Georgii Pisidae Iambographi apud Suidam,
Τὰς πέντε δυνάμεις Ἀρχιμήδης εἰς μίαν
Ὀλκην` συνάψας, εἰς τὸ κινῆϚαι μόλις
Τῶν δυςτραχήλων ἐξοχῶν τὰ φορτία.
Cum quintuplex ab Archimede in unicam
Collata machinam foret vis, et tamen
Immane pondus vix moveret de loco.
Sane in quinque istis, de quibus postea Ars videtur vincere naturam, vel potius Natura se ipsam: Sic enim Statice disponit naturalia, uti eas disponeret Natura, si producere istiusmodi effectum vellet. Ita non Ars solum, sed etiam Natura observat, ut ad servandum aequipondium centrum gravitatis sit in linea directionis: Liquet id non solum ex arte funambulorum, luctatorum, aliorumque, seq etiam ex omnibus nobis, in singulis paene vitae actibus. Nam, ut aequipondium fiat, surgere volentes crura quidem retrorsum; caput vero ac pectus, antrorsum flectimus: Item sinistro pedi insistentes, sinistrorsum corpus deflectimus; uti dextrorsum, si pedi insistamus dextro: Item, si supini iaceamus, complicamus corpus ad surgendum: cum etiam dorso onetati infle ctant spinam, senes gibbosi inflectant antrorsum crura, pedibus muro coniunctis nihil queamus humo tollere, sed regredi sit opus, ut crura flectere antrorsum possimus. Cui similis ratio in ingressu quadrupedum, volatu avium, natatu piscium. Quomodo autem, quae sub Mechanica continentur, ad Staticen reducantur, ostendit Simon Stevinus 6. libris, quibus hanc Artem in iustum corpus redegit. Horum enim I. Elementa Statices, continet. II. est de
inveniendo gravitatis centro, idque in planis, triangulis, parabolis: Item solidis; ut prismatis, pyramidibus, concidalibus. III. est de Statices praxi: ubi de Librae et Staterae fabrica, de vectium ratione ac formis; ponderum gestatorum formis et ratione; axium in peritrochio et tractorum ponderum rationibus; infinitae potentiae formis et accidentibus; de usu aliisque pancratio accidentibus; de ratione versationum manubrii ad axem; deque ratione potentiae manubrium versantis ad pondus tractum, quale est navis; de versationum manubrii multitudine et temporis spatio, quêis opus est ad navem trans aggerem pertrahendam. IV. de Hydrostaticis est. V. de initits praxeos Hydrostaticae. Sextus, additamentum continet septuplex. I. de Spariostatica. 2. de Trochleostatica. 3. de Acrobaricis. 4. de Chalinothlipsi. 5. de Hydatholcia. 6. de Aerostatica etc. Vide Gerh. Io. Voss. de Scientiis Mathem. c. 47. §. 10. et 11. Paulus vero Guldinus Sancto-Gallensis, Mathematicus summus, plenius et accuratius, Staticen partitur in has octo partes: Elementarem, Centrobaricam, Isorropostaticam, Mechanicam, Hydrostaticam, Aerostaticam, Pyrostaticam, et Polymesostaticam. E quibus quartam ac quintam, varias iterum in partis dispescit. Ac Mechanicam quidem, pro quinque his instrumentis, libra, vecte, trochleâ, regatâ, cuneo, dividit in Zygostaticam, Mochlostaticam, Trochleostaticam, Onostaticam sive Ergatostaticam et Sphenostaticam, cui sextam dein adiungit Polymechanostaticam. Quintam vero, nempe Hydrostaticam, in Bareocolymbiam, sive de natantibus in aquis; Bareodysiam, seu de iis, quae in aquis merguntur: et Hydatholicam, sive de aquis deducendis et attrahendis, distribuit. In quibus tot Statices generibus, est et quae particulatim eô gaudet nomine, ac ad βιαςτικὰ refertur. Nam ut Impulsoria dicitur, quâ res propellitur; Clasmatica, quâ dura facile franguntur: Sic Statica, quâ fluida sistuntur. Idem Vossius in Addend. Inprimis autem ponderum motrix Scientia Mechanica communiter dicta, celebris utilisque est, quippe quae magnificum illud problema solvit, datâ potentiâ datum pondus moveri; quâ et fretus Archimedes exclamavit, Da mihi, ubi consistam, Terramque movebo. Quam excellentis viri gloriationem non vanam esse, sed certissimâ ratione subnixam, probat Guido Ubalds in opere suo Mechanico. Auctores, qui de Mechanice atque adeo et de Statice scripserunt, exhibuimus supra, voce Mechanice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • statice — [ statis ] n. m. • 1615; mot lat., gr. statikê « qui arrête, astringent » ♦ Plante herbacée à fleurs roses (plombaginacées), cultivée notamment pour faire des bordures. ● statice nom masculin (latin statice, du grec statikê) Herbe (plombaginacée) …   Encyclopédie Universelle

  • Statĭce — (S. L., Grasnelke), Pflanzengattung aus der Familie der Plumbagineae Staticeae, 5. Kl. 5. Ordn. L.; Arten: S. limonium, mit blauen, auch weißen u. rothen Blumen, im nördlichen Europa u. Virginien am Meeresufer; die zusammenziehend schmeckende… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Statĭce — Tourn. (Limoniennelke, Strandnelke), Gattung der Plumbaginazeen, Kräuter oder Halbsträucher mit eiförmigen, spatelförmigen oder länglichen, ganzrandigen oder eingeschnittenen, meist rosettenförmig grundständigen Blättern, blattlosen, einfachen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • statice — [stat′ə sē΄] n. [ModL < L, an astringent herb < Gr statikē < fem. of statikos, causing to stand, astringent: see STATIC] 1. SEA LAVENDER 2. THRIFT (sense 3) …   English World dictionary

  • Statice — Limonium Limonium …   Wikipédia en Français

  • statice — stà·ti·ce s.f. TS bot. pianta del genere Statice con foglie a squame o a spatola, fiori piccoli riuniti in pannocchie | con iniz. maiusc., genere della famiglia delle Plumbaginacee comprendente alcune specie commestibili e altre con proprietà… …   Dizionario italiano

  • statice — totorinis kermėkenis statusas T sritis vardynas apibrėžtis Pliumbaginių šeimos dekoratyvinis augalas (Goniolimon tataricum), paplitęs šiaurės Afrikoje, pietų Europoje ir Kaukaze. atitikmenys: lot. Goniolimon tataricum angl. statice; Tartarian… …   Lithuanian dictionary (lietuvių žodynas)

  • statice — kermėkas statusas T sritis vardynas apibrėžtis Pliumbaginių (Plumbaginaceae) šeimos augalų gentis (Limonium). atitikmenys: lot. Limonium angl. sea lavender; statice vok. Meerlavendel; Strandflieder; Strandnelke; Widerstoß rus. кермек lenk.… …   Dekoratyvinių augalų vardynas

  • statice — (sta ti s ) s. f. Genre de la famille des plombaginées ; on y distingue le gazon d Olympe, dit gazon parce qu il pousse en touffes gazonnantes. ÉTYMOLOGIE    Lat. statice, du grec, herbe astringente, du grec, arrêter, lat. sistere, stare (voy.… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • statice — [ statɪsi] noun another term for sea lavender. Origin C18: from mod. L. Statice (former genus name), based on Gk, feminine of statikos causing to stand still (because the plant was used to staunch blood) …   English new terms dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”